monumenta.ch > Petrus Blesensis > 35
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXIV. AD P. PETRAGORICENSEM EPISCOPUM . [c. A. D. 1172. <<<     >>> EPISTULA XXXVI. AD CHRISTIANAM SANCTIMONIALEM.

sbb1698.8 r-a50  bnf16714.30-d30  bnf14764.32-b15  bnf2607.13 r-a50  EPISTULA XXXV. AD ANSELMAM SANCTIMONIALEM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 bnf16714.31 [ARGUMENTUM.---Anselmae nobilissimae virginis monasticem complexae institutum mirifice laudat, eamque hortatur ut expugnatis omnibus carnis mundique tentationibus, castitatis thesaurum fortiter tueatur.]
ANSELMAE dilectae in Christo, P. Blesens. Bath. archid., salutem in eo cui servire regnare est.
2 Exsultat, et gratias refert gratiae largitori communi voto sancta Ecclesia, quod te ancillam humilem respexit Deus, quod inter voluptuosas palatinae dignitatis illecebras educatam ad religionis propositum, et vitae pauperis appetitum, spiritu consilii et fortitudinis animavit. Audi ergo, filia, et vide, et inclina aurem tuam [Psal. 44.]; et, ne inter initiatae sanctitatis primitias te favor aurae popularis alliciat, obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
3 Multi siquidem sunt, qui de calice Babylonis tibi proditoriae adulationis venena propinant; qui pulchritudinem tuam, et generositatis tuae titulum recensentes, quasi dolendo et conquerendo submurmurant, quod abiecta sis in domo Domini, et non habites in tabernaculis peccatorum. Verum recolere debes, quod ei generositatem et pulchritudinem tuam dedicasti, qui speciosus est prae filiis hominum [Psal. 44.]; cuius pulchritudinem sol et luna mirantur; cuius nobilitatem propheta non sufficiens aperire: Generationem eius, inquit, quis enarrabit [Isa. 53.]? Ei florem adolescentiae illibatum inter castitatis lilia consecrasti; quem adolescentulae dilexerunt nimis, qui de se ipso dicit: Ego flos campi, et lilium convallium [Cant. 2.]. (Ambr. serm. 90) De S Agnete. Cogitatus itaque tuos, et inchoatae conversationis eventum illius committe arbitrio, qui te ad immaculati tori nuptias, et desiderabiles invitavit amplexus; cui, cum servieris, libera es; cum amaveris, casta; cum tetigeris, impolluta.
4 Scio equidem voto parentum tuorum ad hoc generaliter concurrisse, ut te nepoti ducis Burgundiae matrimoniali commercio coniungerent, quatenus cum eo contracta affinitas, et mutuae dilectionis occasio esset et potentiae incrementum. Sane adolescens ille, quantum ad dotes corporis, universis provinciae illius magnatibus praeeminebat; strenuitate enim armorum, et formae elegantia, in oculis hominum in stuporem et miraculum vertebatur; et, quod poterat animum virginis fascinare, nullus erat in verbis urbanior, nullus uberior in muneribus, nullus ad omnes liberalitates effusior.
5 Verum, et prudentia consultiore, et arctiore custodia tibi observantiam castitatis indicens, ibi gloriosius de libidine triumphasti, ubi gravior conflictus, et pugna suspectior imminebat. Iam in portu navigas [Terent. in Andr.]: et adhuc tamen de terra dissimilitudinis ventus tentationis erumpens occulte tibi subsibilat.
6 Si nunc esses in saeculo, te inter matronarum cuneos virorum illustrium brachia supportarent. Si nunc esses in saeculo, affluentia opum, et varietate supellechab707.45 vtilis conspicua incederes, parentum numerositate et fecunditate sobolis gloriosa. Si nunc esses in saeculo, universa nunc tibi exuberarent ad votum; nunc claustrali angustiae mancipata es, ubi omnis evagandi licentia praeclusa est: unde omnis risus, omnis lascivia, omnesque voluptates saeculi, et mundi desideria relegantur; ubi funereae vestes, ubi continuatae vigiliae, ubi est potus aquae vinique confusio, cibus vero legumina et panis austerior. Sic tibi dilectissima suggerit humani generis inimicus, incommoda mundanae conversationis palliando versute.
7 Taceo enim de voluptate hominum quam sit sterilis et incerta; quae si plerumque placeat, poenitudinem inducit; et si delectat ad modicum, productiore spatio displicebit. Divitias siquidem et honores sollicitudo inseparabiliter concomitatur. Mundi pompa et favor populi fumus est, et aura subito evanescens. Adde, quod mulier in dolore et discrimine maximo parturit; et quod frequentissime gloriam filiorum, nunc invaletudine, nunc captivitate, nunc morte casus amarior interrumpit. Serva itaque cor tuum omni custodia [Prov. 4.], ut possideas vas tuum in sanctificatione.
8 Thesaurus namque pudicitiae incomparabilis est. Sola pudicitia Agnum, quocunque ierit, sequitur [Apoc. 14.], sola vitam reformat angelicam. In amissione pudicitiae voluptatem virgines fatuae suspicantur; bnf2607.13 v cum amitti non possit sine erubescentia et dolore, iactura eius non recipit aestimationem. Et, cum omni peccato per poenitentiam medeamur, solus lapsus virginum restitutionis remedium non meretur. Valete.



Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXIV. AD P. PETRAGORICENSEM EPISCOPUM . [c. A. D. 1172. <<<     >>> EPISTULA XXXVI. AD CHRISTIANAM SANCTIMONIALEM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik